Mosaico decorativo

Löydetty 749 Tulokset: Dominum

  • alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)

  • Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 27)

  • His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur. (Liber II Maccabaeorum 8, 29)

  • Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. (Liber II Maccabaeorum 9, 13)

  • Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. (Liber II Maccabaeorum 10, 4)

  • Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: (Liber II Maccabaeorum 10, 16)

  • Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, (Liber II Maccabaeorum 10, 25)

  • Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)

  • Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum. (Liber II Maccabaeorum 11, 10)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina