Löydetty 855 Tulokset: Dominum Expositionem Manuum
Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. (Liber II Samuelis 12, 16)
Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. (Liber II Samuelis 14, 12)
Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ. (Liber II Samuelis 14, 15)
Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)
Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. (Liber II Samuelis 18, 28)
Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens. (Liber II Samuelis 19, 7)
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi. (Liber II Samuelis 19, 27)
Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. (Liber II Samuelis 22, 4)
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. (Liber II Samuelis 22, 7)
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. (Liber II Samuelis 22, 21)
Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)
Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)