Mosaico decorativo

Löydetty 8719 Tulokset: Dom

  • Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. (Epistula II ad Timotheum 2, 7)

  • Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)

  • Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)

  • Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)

  • In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)

  • Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)

  • Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)

  • ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: (Epistula II ad Timotheum 3, 6)

  • persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)

  • In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)

  • Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 14)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina