Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. (Actus Apostolorum 7, 20)
Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: (Actus Apostolorum 7, 31)
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)
Salomon autem ædificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)
Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? (Actus Apostolorum 7, 49)
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. (Actus Apostolorum 7, 58)
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. (Actus Apostolorum 8, 3)
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. (Actus Apostolorum 8, 16)
Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. (Actus Apostolorum 8, 24)
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)