Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Et surrexit, et abiit in domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 7)
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: (Evangelium secundum Matthaeum 9, 23)
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 12)
Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 24)