Mosaico decorativo

Löydetty 8719 Tulokset: Dom

  • Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali ! (Prophetia Habacuc 2, 9)

  • Cogitasti confusionem domui tuæ ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. (Prophetia Habacuc 2, 10)

  • Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. (Prophetia Habacuc 2, 13)

  • Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)

  • Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra ! (Prophetia Habacuc 2, 20)

  • Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)

  • Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. (Prophetia Habacuc 3, 13)

  • Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)

  • Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. (Prophetia Habacuc 3, 19)

  • Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. (Prophetia Sophoniae 1, 1)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina