Mosaico decorativo

Löydetty 8719 Tulokset: Dom

  • Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. (Prophetia Osee 2, 21)

  • Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. (Prophetia Osee 3, 1)

  • Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)

  • Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. (Prophetia Osee 4, 10)

  • Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus ! (Prophetia Osee 4, 15)

  • Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. (Prophetia Osee 4, 16)

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis. (Prophetia Osee 5, 6)

  • In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis. (Prophetia Osee 5, 7)

  • Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. (Prophetia Osee 5, 12)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina