Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus. (Prophetia Ezechielis 22, 28)
Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 23, 1)
Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: (Prophetia Ezechielis 23, 22)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua. (Prophetia Ezechielis 23, 28)
Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima. (Prophetia Ezechielis 23, 32)
Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 23, 35)
Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum? (Prophetia Ezechielis 23, 36)
Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ. (Prophetia Ezechielis 23, 39)
Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. (Prophetia Ezechielis 23, 46)
Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. (Prophetia Ezechielis 23, 47)