Mosaico decorativo

Löydetty 8719 Tulokset: Dom

  • Ideo hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam. (Liber Ieremiae 44, 11)

  • Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: (Liber Ieremiae 44, 16)

  • Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terræ, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? (Liber Ieremiae 44, 21)

  • Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 44, 22)

  • Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in præceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala hæc, sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 44, 23)

  • Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra Ægypti. (Liber Ieremiae 44, 24)

  • Hæc inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. (Liber Ieremiae 44, 25)

  • Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti. (Liber Ieremiae 44, 26)

  • Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum: (Liber Ieremiae 44, 29)

  • hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Ægypti in manu inimicorum ejus, et in manu quærentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quærentis animam ejus. (Liber Ieremiae 44, 30)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch: (Liber Ieremiae 45, 2)

  • Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. (Liber Ieremiae 45, 3)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina