Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. (Liber Ecclesiasticus 43, 33)
Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo. (Liber Ecclesiasticus 44, 2)
Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: (Liber Ecclesiasticus 44, 3)
homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. (Liber Ecclesiasticus 44, 6)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)
Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. (Liber Ecclesiasticus 46, 4)
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, (Liber Ecclesiasticus 46, 13)