Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 13)
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : (Liber Exodus 6, 14)
Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)
in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 28)
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. (Liber Exodus 6, 29)
Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ? (Liber Exodus 6, 30)
Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)
Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. (Liber Exodus 7, 5)
Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt. (Liber Exodus 7, 6)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : (Liber Exodus 7, 8)
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)