Mosaico decorativo

Löydetty 8719 Tulokset: Dom

  • Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. (Liber II Regum 10, 11)

  • dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo (Liber II Regum 10, 16)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)

  • et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)

  • Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. (Liber II Regum 10, 23)

  • Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. (Liber II Regum 10, 30)

  • Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël. (Liber II Regum 10, 31)

  • In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël, (Liber II Regum 10, 32)

  • Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. (Liber II Regum 11, 3)

  • Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: (Liber II Regum 11, 4)

  • tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa. (Liber II Regum 11, 6)

  • Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. (Liber II Regum 11, 7)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina