Löydetty 8719 Tulokset: Dom
Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo ; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. (Liber I Samuelis 2, 1)
Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. (Liber I Samuelis 2, 3)
Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit. (Liber I Samuelis 2, 6)
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. (Liber I Samuelis 2, 7)
Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. (Liber I Samuelis 2, 8)
Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui. (Liber I Samuelis 2, 10)
Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)
Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, (Liber I Samuelis 2, 12)
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)
Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)