Löydetty 790 Tulokset: Doloris Jerusalem
Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus. (Liber Esdrae 8, 32)
quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem. (Liber Esdrae 9, 9)
Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem: (Liber Esdrae 10, 7)
Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis. (Liber Esdrae 10, 9)
Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. (Liber Nehemiae 1, 2)
Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni. (Liber Nehemiae 1, 3)
Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus. (Liber Nehemiae 2, 11)
Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)
Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni. (Liber Nehemiae 2, 13)
Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni : venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. (Liber Nehemiae 2, 17)
Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et ædificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem. (Liber Nehemiae 2, 20)
Et juxta eum ædificavit Eziel filius Araia aurifex : et juxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii : et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateæ latioris. (Liber Nehemiae 3, 8)