Löydetty 790 Tulokset: Doloris Jerusalem
Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 6, 10)
Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. (Liber I Paralipomenon 6, 15)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 32)
Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 8, 28)
et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. (Liber I Paralipomenon 8, 32)
Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 9, 34)
Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. (Liber I Paralipomenon 9, 38)
Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. (Liber I Paralipomenon 11, 4)
Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. (Liber I Paralipomenon 14, 3)
Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, (Liber I Paralipomenon 14, 4)
Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: (Liber I Paralipomenon 15, 3)