Löydetty 12 Tulokset: Divinum Promissionem
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. (Liber Ecclesiasticus 50, 17)
Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: (Actus Apostolorum 1, 4)
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. (Actus Apostolorum 17, 29)
Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. (Epistula ad Romanos 11, 4)
Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, (Epistula II ad Timotheum 1, 1)
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)
