Löydetty 893 Tulokset: Dio
et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)
cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 6)
navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 24)
Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, (Evangelium secundum Matthaeum 18, 2)
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 20)
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)