Löydetty 893 Tulokset: Dio
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. (Liber Psalmorum 137, 7)
Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. (Liber Psalmorum 138, 22)
Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, (Liber Psalmorum 143, 10)
Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 9)
Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: (Liber I Maccabaeorum 4, 6)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)
Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc. (Liber I Maccabaeorum 6, 45)
fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. (Liber I Maccabaeorum 7, 38)