Mosaico decorativo

Löydetty 2423 Tulokset: Dies Domini

  • Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. (Liber Nehemiae 12, 23)

  • Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron. (Liber Nehemiae 12, 46)

  • Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens, (Liber Thobis 1, 6)

  • Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, (Liber Thobis 1, 13)

  • Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, (Liber Thobis 1, 24)

  • Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, (Liber Thobis 2, 1)

  • memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)

  • et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ. (Liber Thobis 3, 25)

  • Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. (Liber Thobis 4, 6)

  • Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. (Liber Thobis 4, 7)

  • Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. (Liber Thobis 6, 18)

  • Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina