Löydetty 5132 Tulokset: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. (Liber Ieremiae 42, 4)
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, (Liber Ieremiae 42, 7)
Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, (Liber Ieremiae 42, 13)
Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc, (Liber Ieremiae 43, 1)
Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)
Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginæ cæli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. (Liber Ieremiae 44, 18)
Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra Ægypti. (Liber Ieremiae 44, 24)
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)
In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 39)
Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël. (Liber Ieremiae 51, 5)
Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ. (Liber Ieremiae 51, 59)
Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu. (Liber Ieremiae 52, 4)