Mosaico decorativo

Löydetty 5132 Tulokset: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aëriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit atque lætata est. (Liber Esther 8, 15)

  • Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. (Liber Esther 8, 16)

  • Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. (Liber Esther 9, 17)

  • At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ. (Liber Esther 9, 18)

  • Duo autem dracones: ego sum, et Aman. (Liber Esther 10, 7)

  • Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: (Liber Esther 10, 9)

  • Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. (Liber Esther 11, 4)

  • Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. (Liber Esther 12, 1)

  • Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit. (Liber Esther 12, 4)

  • Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit. (Liber Esther 12, 6)

  • Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)

  • Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, (Liber Esther 13, 8)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina