Mosaico decorativo

Löydetty 2412 Tulokset: Deus Verbum

  • Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi ? (Liber I Regum 8, 27)

  • Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie : (Liber I Regum 8, 28)

  • Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. (Liber I Regum 8, 53)

  • Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. (Liber I Regum 8, 57)

  • ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. (Liber I Regum 10, 9)

  • Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. (Liber I Regum 10, 24)

  • Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum : (Liber I Regum 11, 23)

  • Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : hæc enim dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)

  • Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat. (Liber I Regum 12, 15)

  • Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus. (Liber I Regum 12, 24)

  • et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina