Löydetty 2412 Tulokset: Deus Verbum
Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ. (Liber Ieremiae 51, 59)
Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda: (Liber Baruch 2, 1)
Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: (Liber Baruch 2, 11)
peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis. (Liber Baruch 2, 12)
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius. (Liber Baruch 2, 15)
Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: (Liber Baruch 2, 19)
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: (Liber Baruch 2, 27)
et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient: (Liber Baruch 2, 31)
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)
Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te: (Liber Baruch 3, 2)
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine: (Liber Baruch 3, 6)