Löydetty 2412 Tulokset: Deus Verbum
Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: (Liber Ieremiae 29, 8)
Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. (Liber Ieremiae 29, 10)
Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem. (Liber Ieremiae 29, 20)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: (Liber Ieremiae 29, 21)
pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 23)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: (Liber Ieremiae 29, 25)
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 29, 30)
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 30, 1)
Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. (Liber Ieremiae 30, 2)
In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 1)
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum. (Liber Ieremiae 31, 10)
Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. (Liber Ieremiae 31, 18)