Löydetty 2412 Tulokset: Deus Verbum
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: (Liber Ieremiae 9, 17)
Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. (Liber Ieremiae 10, 1)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. (Liber Ieremiae 10, 10)
Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 11, 1)
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)
Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. (Liber Ieremiae 13, 2)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 13, 8)
Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino? (Liber Ieremiae 13, 12)
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. (Liber Ieremiae 14, 1)
Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. (Liber Ieremiae 14, 13)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)