Löydetty 2412 Tulokset: Deus Verbum
et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. (Liber Ecclesiasticus 26, 27)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. (Liber Ecclesiasticus 32, 5)
Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. (Liber Ecclesiasticus 33, 1)
Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. (Liber Ecclesiasticus 33, 4)
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. (Liber Ecclesiasticus 34, 8)
Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? (Liber Ecclesiasticus 34, 29)
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: (Liber Ecclesiasticus 36, 1)
et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)