Mosaico decorativo

Löydetty 1992 Tulokset: Deus Nobiscum

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, (Epistula II ad Corinthios 1, 3)

  • Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. (Epistula II ad Corinthios 1, 18)

  • Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: (Epistula II ad Corinthios 1, 21)

  • in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)

  • Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)

  • Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina