Mosaico decorativo

Löydetty 2668 Tulokset: Deus Jerusalem

  • Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. (Liber Thobis 13, 19)

  • Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. (Liber Thobis 13, 20)

  • Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. (Liber Thobis 13, 21)

  • et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea : (Liber Thobis 14, 8)

  • et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. (Liber Iudith 1, 9)

  • Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. (Liber Iudith 3, 13)

  • Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. (Liber Iudith 4, 2)

  • ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. (Liber Iudith 4, 6)

  • fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. (Liber Iudith 5, 12)

  • Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. (Liber Iudith 5, 16)

  • Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi. (Liber Iudith 5, 19)

  • et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. (Liber Iudith 5, 21)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina