Löydetty 2837 Tulokset: Deus: Legatum David
Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 4)
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 5)
Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 43, 2)
Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. (Liber Psalmorum 43, 5)
Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. (Liber Psalmorum 43, 10)
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 43, 22)
Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. (Liber Psalmorum 44, 3)
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui. (Liber Psalmorum 44, 7)
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. (Liber Psalmorum 44, 8)
Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. (Liber Psalmorum 44, 12)
Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. (Liber Psalmorum 45, 2)
Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo. (Liber Psalmorum 45, 6)