Löydetty 2837 Tulokset: Deus: Legatum David
Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? (Liber Iob 13, 7)
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. (Liber Iob 15, 11)
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. (Liber Iob 16, 12)
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. (Liber Iob 19, 6)
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. (Liber Iob 20, 15)
Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. (Liber Iob 21, 19)
Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? (Liber Iob 21, 22)
an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? (Liber Iob 22, 12)
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. (Liber Iob 22, 13)
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. (Liber Iob 23, 16)
De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. (Liber Iob 24, 12)