Löydetty 636 Tulokset: Deum
Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. (Epistula ad Romanos 15, 17)
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: (Epistula II ad Corinthios 3, 4)