Mosaico decorativo

Löydetty 636 Tulokset: Deum

  • Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum. (Liber Thobis 7, 17)

  • Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. (Liber Thobis 8, 4)

  • Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. (Liber Thobis 8, 5)

  • Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum, (Liber Thobis 9, 8)

  • et dixit : Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis : (Liber Thobis 9, 9)

  • Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. (Liber Thobis 11, 7)

  • Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. (Liber Thobis 11, 12)

  • Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. (Liber Thobis 11, 16)

  • Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 12, 6)

  • Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 20)

  • Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 22)

  • Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. (Liber Thobis 13, 12)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina