Löydetty 1045 Tulokset: Deo
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)
Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: (Actus Apostolorum 26, 6)
dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. (Actus Apostolorum 27, 10)
Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. (Actus Apostolorum 27, 22)
Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)
omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)
Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Epistula ad Romanos 1, 8)
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, (Epistula ad Romanos 1, 30)
Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, (Epistula ad Romanos 2, 17)
sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. (Epistula ad Romanos 2, 29)