Löydetty 1045 Tulokset: Deo
et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius. (Liber Baruch 2, 5)
Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc: (Liber Baruch 2, 6)
Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. (Liber Baruch 4, 4)
Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. (Liber Baruch 4, 7)
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. (Liber Baruch 4, 24)
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: (Liber Baruch 4, 28)
Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. (Liber Baruch 4, 36)
Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. (Liber Baruch 5, 1)
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. (Liber Baruch 5, 4)
Exemplar epistolæ quam misit Jeremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo. Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis. (Liber Baruch 6, 1)
Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus. (Liber Baruch 6, 3)