Löydetty 1045 Tulokset: Deo
Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens : (Liber Nehemiae 13, 25)
Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. (Liber Nehemiae 13, 26)
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ? (Liber Nehemiae 13, 27)
Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. (Liber Thobis 2, 12)
sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Thobis 2, 14)
Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos. (Liber Thobis 3, 4)
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. (Liber Thobis 4, 12)
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. (Liber Thobis 4, 22)
Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? (Liber Thobis 5, 12)
Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. (Liber Thobis 5, 13)
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)
Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. (Liber Thobis 8, 4)