Löydetty 1517 Tulokset: Dei
Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. (Evangelium secundum Lucam 9, 2)
Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 20)
Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. (Evangelium secundum Lucam 9, 44)
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 9)
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 11, 20)
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? (Evangelium secundum Lucam 11, 40)