Löydetty 1517 Tulokset: Dei
Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. (Prophetia Malachiae 2, 15)
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)