Löydetty 965 Tulokset: David
Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)
Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. (Liber I Paralipomenon 22, 1)
Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)
Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. (Liber I Paralipomenon 22, 4)
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: (Liber I Paralipomenon 22, 7)
Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: (Liber I Paralipomenon 22, 17)
Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. (Liber I Paralipomenon 23, 1)
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 23, 6)
Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 23, 25)
Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 27)
Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. (Liber I Paralipomenon 24, 3)
