Mosaico decorativo

Löydetty 965 Tulokset: David

  • Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)

  • Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum. (Liber II Samuelis 5, 8)

  • Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. (Liber II Samuelis 5, 11)

  • Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël. (Liber II Samuelis 5, 12)

  • Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiæ: (Liber II Samuelis 5, 13)

  • Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium. (Liber II Samuelis 5, 17)

  • Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. (Liber II Samuelis 5, 19)

  • Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)

  • Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus. (Liber II Samuelis 5, 21)

  • Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. (Liber II Samuelis 5, 23)

  • Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer. (Liber II Samuelis 5, 25)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina