Löydetty 1482 Tulokset: David rex David: novissimis diebus
Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. (Liber Exodus 13, 10)
Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)
Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. (Liber Exodus 16, 26)
Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. (Liber Exodus 20, 9)
Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. (Liber Exodus 20, 11)
De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 30)
Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. (Liber Exodus 23, 12)
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. (Liber Exodus 29, 30)
Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum : (Liber Exodus 29, 35)