Löydetty 1011 Tulokset: David and Jonathan

  • Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ. (Liber Iudicum 18, 30)

  • Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Obed genuit Isai, Isai genuit David. (Liber Ruth 4, 22)

  • Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus: sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israël. (Liber I Samuelis 14, 12)

  • Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)

  • Et ait Saul populo qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus. (Liber I Samuelis 14, 17)

  • Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)

  • Et ait Saul: Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas. (Liber I Samuelis 14, 42)

  • Dixit autem Saul ad Jonathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. (Liber I Samuelis 14, 43)

  • Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. (Liber I Samuelis 16, 19)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina