Mosaico decorativo

Löydetty 300 Tulokset: Cunctis

  • Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)

  • Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. (Liber I Regum 18, 10)

  • Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)

  • Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. (Liber II Regum 12, 2)

  • Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus. (Liber II Regum 13, 3)

  • Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz: (Liber II Regum 13, 22)

  • Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus. (Liber II Regum 15, 18)

  • Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. (Liber II Regum 15, 20)

  • Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam. (Liber II Regum 17, 9)

  • Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)

  • In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: (Liber II Regum 18, 5)

  • Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. (Liber II Regum 18, 7)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina