Löydetty 3322 Tulokset: Cor
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: (Actus Apostolorum 11, 23)
et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)
Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. (Actus Apostolorum 13, 34)
Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 35)
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 36)
Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 37)
Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)
Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 12)
Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra. (Actus Apostolorum 14, 16)
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, (Actus Apostolorum 15, 8)
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)
Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est: (Actus Apostolorum 15, 15)
