Mosaico decorativo

Löydetty 3322 Tulokset: Cor

  • secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)

  • Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua: (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te, (Prophetia Danielis 9, 9)

  • et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)

  • Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)

  • Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)

  • Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)

  • Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)

  • Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio. (Prophetia Danielis 11, 20)

  • Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina