Löydetty 3322 Tulokset: Cor
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. (Liber Psalmorum 40, 3)
Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. (Liber Psalmorum 40, 7)
In finem. Intellectus filiis Core. (Liber Psalmorum 41, 1)
Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. (Liber Psalmorum 41, 5)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ. (Liber Psalmorum 41, 9)
In finem. Filiis Core ad intellectum. (Liber Psalmorum 43, 1)
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. (Liber Psalmorum 43, 6)
Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua: (Liber Psalmorum 43, 19)
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 43, 22)
In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. (Liber Psalmorum 44, 1)
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. (Liber Psalmorum 44, 2)
Sagittæ tuæ acutæ: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. (Liber Psalmorum 44, 6)