Löydetty 801 Tulokset: Contra
Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. (Liber Nehemiae 4, 8)
Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. (Liber Nehemiae 4, 9)
et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. (Liber Nehemiae 7, 3)
Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius : cognovisti enim quia superbe egerant contra eos : et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem. (Liber Nehemiae 12, 36)
Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei, (Liber Thobis 2, 13)
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. (Liber Thobis 11, 1)
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)
et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum. (Liber Iudith 2, 5)
Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon. (Liber Iudith 2, 13)
Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat, (Liber Iudith 4, 5)
Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: (Liber Iudith 4, 9)
