Löydetty 121 Tulokset: Christus

  • Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. (Liber I Samuelis 12, 5)

  • Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus? (Liber I Samuelis 16, 6)

  • Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 11)

  • Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. (Lamentationes 4, 20)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)

  • Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)

  • Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 4)

  • Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)

  • Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)

  • Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)

  • multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina