Löydetty 2015 Tulokset: Christum Domini
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula I ad Corinthios 16, 23)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, (Epistula II ad Corinthios 1, 3)
Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: (Epistula II ad Corinthios 3, 4)
Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)