Mosaico decorativo

Löydetty 2015 Tulokset: Christum Domini

  • In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)

  • Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. (Prophetia Zachariae 14, 1)

  • In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. (Prophetia Zachariae 14, 13)

  • In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialæ coram altari. (Prophetia Zachariae 14, 20)

  • Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. (Prophetia Zachariae 14, 21)

  • Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ. (Prophetia Malachiae 1, 1)

  • Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. (Prophetia Malachiae 1, 7)

  • Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat. (Prophetia Malachiae 1, 12)

  • Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina