Löydetty 2015 Tulokset: Christum Domini
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. (Liber Isaiae 30, 29)
A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. (Liber Isaiae 30, 31)
Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. (Liber Isaiae 30, 33)
Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus. (Liber Isaiae 33, 6)
Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)
Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. (Liber Isaiae 34, 8)
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)
Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus, (Liber Isaiae 36, 9)
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. (Liber Isaiae 37, 1)
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: (Liber Isaiae 37, 14)